- NIVERNUM
- NIVERNUMurbs Galliae Celticae ampla et elegans, ad Ligerim fluv. ubi rivulus Nieuve nomen perdit, in finibus Aeduorum, seu Burgundiae, quasi media inter Lutetiam et Lugdunum. Nivernium Turonesi. Nivernae Lib. Concil. vulgo Nevers. Olim Noviodunum dicebatur, 20. leuc. ab Augustoduno in Occasum, uti ab Altissiodoro in Meridiem. Baudrand. Episcopalis est sub Archiepiscopo Senonensi. In Comitatum evecta est, sub primis Regibus, Ducatus vero titulus ei accrevit sub Carolo VII, cum titul. Paris. A. C. 1459. quod consirmatum, a Ludovico XI. in gratiam Iohannis Burgundi, comitis Nivernii, A. C. 1404. a Ludovico XII. A. C. 1505. in gratiam Engelberti Clivensis, et a Francisco 1. in gratiam Mariae Albretanae, Comitis Niverniae, A. C. 1521. Ibi Castrum veterum Comitum adhue visitur,praeter munimenta, pontem, opera vitriaria, et fictilia, visu digna. Concilium Niverni celbratum dicitur, A. C. 763. Caesar l. 7. Comm. c. 10. Guido Cocquille, Histoire de Nrvern. Mich. Cotignonus, Catalog. Histor. Episcop. Nivern. Duchesnius, Sincerus, Itiner. Gall. etc. Hinc illustri Familiae nomen, quae, Gonzageae stirpis ramus, Mantuanô Ducatu hodie potitur. Ludovicus enim Gonzaga, fil. minor natu Ducis Mantuae, defuncti A. C. 1540. ducta Henricâ Cliviâ, Nivernii Ducatum obtinuit, atque ex ea suscepit Carolum I. Gonzagam, qui, mortuô principalis rami ultimo Vincentio, in Ducatu Mantuae ac Montisferrati, non sine gravi bello, successit: Pater ex Catharina Lotharingica Caroli II. Ducis Nivernii, ante Patrem mortui A. C. 1631. Aloysiae Mariae (quae Uladislao et Casimiro fratribus, Regibus Poloniae) et Annae (quae Edoardo Comiti Palatino Rheni nupsit) e quibus Carolo II. genitus est ex Maria Gonzaga Mantuana (filia Francisci Gonzagae Ducis Mantuae, qui decessit A. C. 1612.) Carolus Gonzaga III. hodierni Ducis (cui valetudo imbecilla, nullique liberi) Parens. Vide supra, in voce Mantua. Edoardus vero ex Anna suscepit Ludovicam Mariam, Annam (quae nata A. C. 1647. maritum habet Henricum Iulium Ducem Anghianum) et Benedictam Henricam (quae nata A. C. 1648. uxor est Iohannis Friderici Ducis Brunsuici et Lunaeburgi, qui Hanoverae sedem habet) omnes Comit. Palatinos Rheni in Nevers, seu lineae Niverniae. Restant enarrandi Mariae Cliviae, a qua Gonzagarum familiae titulus illatus est, progenitores. In Clivia familia, cui postmodum Iuliacensis ac Montanus Principatus accessêre, ramus directus et praecipuus defecit in Iohanne Wilhelmo A. C. 1609. mortuo. Ex minoribus filiis descendêre lineae Ravenstein et Nivernia, quarum ista sic habet: Adolfus I. Dux Cliviae, nepos Adolfi Marcani (qui a coniuge Margaretha seu Maria Clivia ius successionis Cliviae in domum suam transtulit) defunctus A. C. 1448. ex Maria (filiâ Iohannis cognomine Intrepidi Ducis Burgundiae) genuit Iohannem I. Ducem Cliviae, exstinctum A. C. 1481. Hôc et Elisabetha Niverniâ seu de Nevers, Eu, Reth, etc. (filiâ Iohannis de Burgundia Ducis Brabantiae Comiti de Nevers, qui obiit A. C. 1941.) natus inter alios Engelbertus de Clivia Comes Nivernii maternô iure fuit obiitque A. C. 1498. secundum alios 1506. Huic ex Carola Borbonia (filia Iohannis II. Borbonii Comitis Vindocini) natus Carolus de Clivia Comes de Nevers, Mariam sibi iunxit Albretanam (filiam Iohannis Albretani Comit. de Ret. Dn. Orv.) atque ex ea suscepit Franciscum I. de Clivia, Ducem de Nevers, defunctum A. C. 1561. Quô et Margarethâ Borboniâ (filiâ Caroli Borbonii Ducis Vindonici et FranciscaeAlenzoniae) geniti sunt, Franciscus II. Dux Nivernii seu de Nevers, 9maritus Annae, Ludovicô Borboniô Mompenseriô Duce satae, qui obiit A. C. 1563.) Iacobus Dux Nivernii (qui uxorem habuit Dianam filiam Roberti de la Marca Ducis Bullionii, atque decessit A. C. 1586.) Henrica de Nevers (uxor Ludovici Gonzagae, ad cuius posteros, ut dictum, Ducatus delapsus est) Catharina Comes d' Eu (uxor Antonii primum Croii Principis Porceani: exin, Henrici Lotharingi Ducis Guisii) et Maria March. d' Isle (quae Henrico Borbonio Principi Condaeo nupta, obiit A. C. 1574.) omnes Domus Cliviae seu de Cleves, lineae suae ultimi. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Eurot. Part. I. p. 39. et in Ind. voce Gonzaga Part. 2. Ind. voce Iuliacum, et Part. 2. p. 5. et 38. De urbe vero plura, infra in voce Nourodunum Aeduorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.